- ANIUS
- I.ANIUSApollinis fil. ex Rhea, et Rex in Delo; habuit Andrum filium. Virg. l. 4. Aen. v. 80.Rex Anius, Rex idem hominum, Phoebique sacerdos,Vittis et sacrâ redimitus tempora laurôOccurrit. --- ---Ubi Poeta Anium, Deli insulae Regem Sacerdotemque inducit. Servatum hoc priscis gentibus, ut earum Reges, sacerdotes quoque essent. Quod de Rege Romulo scribit Cicer. l. 1. de Divinat. c. 2. Huius urbis parens Romulus, non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optimus Augur fuisse traditur. Ubi late probat, Reges olim omnes ac Principes claruisse dignitate auguratûs, quae res semper ad sacerdotes pertinuit, et signate ait, principum liberos sex apud Romanos traditos in disciplinam Etruriae populis, utartem vaticinandi addiscerent, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem et quaestam. Dionys. etiam Halicarn. l. 2. ubi describit constitutionem regni factam a Romulo, ita ait: Βασιλεῖ μεν` ουν ἐξήρετο τάδε τὰ γέρο. Πρώτον μὲν ἱερῶν καὶ θυσιῶν ἡγευονίαν ἔχειν, καὶ πάντα δἰ ἐκείνου πράττεςθαι τά πρὶς τοὺς θεοὺς ὅσια. Deinde late persequitur, quae pertinent ad civilem administrationem Non solum autem hoci in usu Romanis, sed aliis quoque, ut Palaestinis, ut Aegyptiis etc. De Palaestinis Xiphilinus, in Pompeio: Ἠρχον δ᾿ υν᾿τῶν ῎Υρκανός τε, καὶ Α᾿ριςτόβουλος ἀόελφοὶ, καὶ ἐτύγχανον ὑπὲρ τν̑ς τȏυ σφετέρου θεοῦ, ὅς ???ίς ποτε οὗτής ἐςτιν, ἱερωσυνης διαφερό μενοι Vide etiam, de hac eadem re, Iustinum l. 36. c. 2. loquentem de sacerdotibus et Regibus Iudaeorum. De Aegyptiis Plut. l. de Iside et Osiride; Οἱ βασιλεῖς, καὶ ἱερεῖς ὄντες. Inde est, ut avocatis iam Regibus ab administranda religione, Reguli, auctore eodem Plutarchô, sacrorum et religionis curam suscepermt. Quae nota Plutarchi utilis est, interest enim iuventutis scire, cur, qui sacris praesunt, Reguli Latinis auctoribus dicantur. Sed ad Anium revertamur. Eum autem Delo imperâsle Dionys. etiam narrat l. 1. Rom. Ant. ac Troianos, duce Aeneâ, eo appulisse: Ἐχ δὲ τῆς Παλλήνης ἀραντες οἱ Τρῶες, εἰς Δῆλον ἀφικνοῦνται, βασιλεὐονιος αὐτῆς Α᾿νίου. Vide Cael. Rhodig. l. 7. c. 15. Ceterum Anius non solum vir et Rex fuit, verum etiam Deus habebatur. Clemens Alex. Α῎νιος, δαίμων ἐπιχώριος παῤ Ἠλείοις; ubi Canterus Δηλίοις legit: Dicitur autem ab ἄνω, et cum Ὑπερίονος nomine convenit, a mundi lustratione dictus, teste Nanniô in Miscellaneis. Porro Anium sic vocavit mater παρά την` ἀνίαν, inquit Etymologus; vel διὰ τὸ ἀνιαθῆναι δἰ αὐτὸν, ut scribit Isacius, in Lycophronem. Nam ex Apolline gravida, ut fabulantur, et e paterna domo pulsa, eum post multos errores peperit, in antro Euboeae. Α᾿νία autem Phoenicibus est ani, quomodo etiam afflictum vocant. Plura de Anio vide apud Diodor. Sic. l. 5. p. 229. Nos ex fabulis hoc solum addemus, hunc Anium, ductâ Dorippe, genuisle tres Oenotropas, Oeno, Sperme, et Elardem, quibus Bacchus id impertivit, ut quotiescumque vellent, pro nominum ratione, vinum, semina, et oleum consequerentur, easque cum Agamemnon in expeditionem Troianam illas invitas secum ducere vellet, Bacchi ope imploratâ, in columbas versas esse. Ovid. Metam. l. 13. fab. 4. Fabulae occasionem dedit magna vini, frumenti et olei copia Anio sacerdoti Apollinsi suppeditata. Nempe, ex omni terrae proventu, a cultoribus suis tria haec exigebat Diabolus, Dei simia.Vide Deuter. c. 18. v. 3. 4. Nic. Lloyd.II.ANIUSlocus Puteolis vicinus, hodie Lago Sudatorio dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.